[362] [370]Carl Malaperten Leidender Christus ins Deutsche übersetzt von
Simon Dachen
1651. 2. April.
Exquisitae eruditionis et judicii Viro Dn. Reinholdo Langerfeldio etc. Amico et Fautori plurimum colendo.
Cum hisce diebus, quos Dominicae passionis meditationi destinavit Ecclesia, in pietatis essem exercitio, Christi patientis a Carolo Malapertio aliquot elegiis, piene magis an docte haut facile dixerim, scripti in mentem venit, quod jam olim eundem poetam non semel avide legissem; nactus ergo ejus ab amico copiam vix primam poematii Elegiam legendo absolvi, cum me tam elegans atque pium carmen in vernaculam nostram transferendi impetus incessit, eum praecipue in finem, ut, cum mihi esset in argumento tam sancto elaborandum, studium pietatis eo exercerem melius, & crucis Christi, quam Bernhardus sublimiorem suam Philosophiam salutavit, miserandam imaginem cordi meo altius imprimerem. Cum autem finito labore, etiam aliorum latii praesertim sermonis rudium, pietatem hac mea qualicunque opella nonnihil juvari posse intelligerem, non abs re futurum existimavi, si, quem ego in transferendo fructum percepissem, & alii legendo consequerentur. Non equidem nescio, esse etiam in nostro idiomate non pauca quae devotionem nostram alant atque augeant; poetae [370] tamen hoc habent quasi peculiare ac proprium, ut jucundae imitationis, excitatae masculaeque dictionis, metri denique blandientis lenocinio non fortius tantum sed & felicius animos penetrent & quasi captivos redigant: non quod sperem me eximiam authoris scriptionem versione adaequasse, quis enim hoc sibi sumat? cum pressae illius adstrictaeque dictionis felicitate nostra lingva latina non paullo sit inferiori sed sensum, quoad fieri potuit, exprimere in praesentia satis esse duxi, qua in re veniam facile merebor apud eos, qui molestiam translationis hanc versuum numerum non excedentis subierunt. Vanae cujusdam gloriolae captandae occasionem nemo mihi obijciat, qui laureolam in mustaceo quaerere ineptum semper judicavi, & inanem hanc laudis affectationem a modestia nostra alienam esse ultro, qui me familiarius norunt, confitebuntur. Hominem a nobis in fidei professione dissidentem nostris legendum propinasse culpabor, at cur? non dissidium hic religionis ullum, si quid scrupulosius rimantem offendat, id in nostro sermone ita opinor temperavi, ut litigandi mecum ansam omnem praeciderim. quam saepe illorum, quos damnamus, ipsi aut plumis nos ornamus aut vitula aramus, nomina autem ingrati dissimulamus. magna certe operarum nostrarum pars cum gratia simul periret, si ab illis abstinendum omnino esset. pietatem, quoqunque sive ore proferatur seu calamo scribatur, suspiciendam esse censeo perinde ut virtutem etiam in gentilibus admiramur atque amplectimur. Tibi autem, mi Langerfeldi, hoc quicquid est inscribere placuit, quod tu post Robertinum μακαριτην unus soleas Nostras esse aliquid putare nugas. Dum tibi me probem aliis improbari non abnuo. Latinos veteres, Italos, Gallos aliosque scriptores praesertim poetas omnes ita familiares tibi reddidisti, ut tuum de singulis judicium satis interdum mirari nequeam. Plura de tuis laudibus adiicerem, nisi, quae tibi est modestia, odium tuum mihi importarem, cujus favorem quovis pretio non permutem. Accipe igitur exiguum hoc munusculum, ut, si qui sinistelli de eo rumores extiterint, eo statim confutentur, quod tibi placuisse dicar. Regiomonti Borussor. 1651. 4. Nonas Apriles.
Simon Dachius Poes. Prof. Publ.
Carl Malaperten Leidender Christus
1. Klaglied
- Holder of rights
- TextGrid
- Citation Suggestion for this Object
- TextGrid Repository (2012). Dach, Simon. Gedichte. Geistliche Lieder. Trostgedichte.. Carl Malaperten Leidender Christus. 1. Klaglied. 1. Klaglied. Digitale Bibliothek. TextGrid. https://hdl.handle.net/11858/00-1734-0000-0002-654F-6