Johanni Christophoro à Schönborn. Hæreditario in Schönborn & Zissendorff.
S.P.
Alia Tibi mea, ac Te mage, meque digna operienti nœnias hasce destinare visum. Continuis enim pavoribus nutantem, consuetudine mœroris, longa atque difficili expeditione fessum, quid poscas nisi languori atque otio propiora. Cuicumque, nedum quod ad posteritatem duret molituro secessus placuere, & monumentis ingeniorum referta suburbana. Adde quod celeberrimus quisque laude & applausu, quæ frigidissimos quoque (ut ille loquitur) excitare atque accendere queant, exstimuletur, ut amorem non inanis gloriæ, & quæ seculorum studia extorquet vehementius quam caute appetat. Me etiamsi Patriæ jam non per temporum spiramenta emorientis singultus, & tot acerbi memorum exitus haud conficerent, continuū tamen per Germaniam, Belgium, Galliam Italiamque || iter fatigaret, raro in urbe, sæpius in equo navique viventem. Neque excidit memoria tempestatis illius, quam in hocce caput effudit livor, & dedecus illatura Veritati sævitia. Licuit sane Juveni in publicū apud vos produci, nec scio quo fato, una atque altera actio, subitum adeo mihi summorum conciliarit favorem. Ut primum vero versus ad texendam cladium nostrarum seriem, infestaque Virtuti tempora & squallentes tot oppidorum bustis agros rudi penicillo adumbravi: non id obtrectationi, sed periculo fuit tot testium fide, tot Celeberrimorum ope suffulto. Advertere aures Tuas hostium minæ, spectasti discrimen quod instabat, cum tot inter infensos animam traherem. Melius tamen qui me solum furori destinabat. Certe non decuit Virum Maximum Parentem Tuum, postrema corporis ægritudine decumbentem, miscere sorti meæ, quod ex recepto more breve & innoxium carmen operi præfixisset. Haud discreverim atrocius sit funcstis accusationibus conscientiam facinorum quæ tulimus, velle abolitam; an nobili calumnia incusare Viros [31] Illustres, innocentis amicitiæ pœnas daturos. Non sufficiebam quippe || vilis hostia: quærebatur succidanea major, cujus spolia opesque delatori ante oculos. I nunc, & incusa quod incolumitatem non meam tantum, sed & aliorum ingrato labori ante feram, quod carminum amorem simulem, quo non ignoras tegi posse dum maturescat, majoris operæ industriam. Pervasit certe rumor, haud ultra fides sapere, quos studia, hæcce detinent; infructuosa, ut ajunt, & quæ neque neque dignitatem ullam auctoribus suis conciliant, neque utilitates alunt, quod de me credant licet hostes; dum nihil graveac serium ex eo metuant, qui vel sui oblitus Musas tantum atque citharam cogitare videtur. Hunc interim librum, quem amoris æternum duraturi pignus atque vadem Tibi sisto, vel quod Deum canat, laudabis vel quod multum (utpote de via sorde atque lassitudine oppletus) autoris sui dolores præ seferat, excusabis, Nobilissime Schönborni.
Argentorati 3. Id. Novemb. Gregor. Anni 1646.
A. Gryphius